Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
de Saarkuz, ex altera, personaliter coram nobis constituti confessi sunt viva voce, ut super causa quam ydem fily Ibraliun ratione destruclionis desolacionisque possessionum et ratione verberaeionis domine matris eorum contra comitem Trepk predictum coram.domino Henrico Bano per formam Juris moverant, mediante arbitrio et reformatione magistri Philippi de Kanya et aliorum proborum hominum, in talem compositionis formam devenissent, quod prenotati fily Ibrahun causam eorum prehabitam propter dilectionem pacis et ut controversia et inimicitia pro injuriis superius expressis suscitata de medio ipsorum extollatur , commississent in quindecim marcis, ex quibus pro decem marcis unam particulam terre sue de terra sua hereditaria Sykova vocata juxta aquam Yannya existenti, metis et terminis infrascriptis circumdatam dedisset, et assignasset Domiano, Sebastiano, et Benedicto predictis et eorum heredibus perpetuo possidere et habere. Cu~ jus quidem particule terre Incipit prima meta in aqua Sykova in parte orientaii et de qua aqua exit ad partem septemtrionalem ad vallem unam Keuruseer nuncupatam ad duas metas terreas de novo erectas, in quorum una est arbor nyir qua separat ad partem terram -comitis Trepk predicti in alia autem arbor ilicis ad partem occidentalem terrarum filiorum Ibrahun predictorum. Deinde eundo ad partem septemtrionalem in eadem valle perveniet ad unam arborem haasfa dictam, sub qua est una meta terrea de novo erecta. Abhinc adhuc vadit ad partem septemtrionalem veniet ad nnam viam, ubi sunt due mete terree de novo erecte, in quarum una est arbor eger, in alia est arbor nyarfa. Deinde in eadem valle eundo ad par-