Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
Bene, pro morte Myke fratris eorundem, Jn tribus terminis subscriptis, videlicet in 8-a Pasche, 4 marcas in 8-a Penthecostes 3 marcas, in 8-a autem Johannis Baptiste 5 marcas solvere tenebuntur: terminis vero prefixis advenientibus sepedicti Paulus et Seraphinus fily JBe^h, 10 marcas ut / dictum est Bodo, et Nicolao filiis Bene pro morte Myke fratris eorundem , partim in argento, et partim in estimacione, condigne coram nobis persolverunt. nec etiam obmittimus, quod memorati Paulus et Seraphinus juramentum prestiterunt, quod in morte Myke fily Bene, essent insontes, et immunes et his omnibus, tam laudabiliter et salubriter ordinatis et p«ra©tw~{ vel^paca ti s ) Bodou, et Nicolaus fily Bene, Paulum et Seraphinum , et 4 famulos eorundem supradictos , de morte Myke fily Bene coram nobis reddiderunt liberos et solutos, et omnis Jis preattacte cause, que versabatur ex utraque parte extitit sopita et sedata, et deinceps, sub forma, et bono pacis coram nobis se obligarunt p . ;>w . . . . ut autem tam salubris ordinacio, et laudabilis adunacio, firmum et immobile robur obtineat perpetue pacis , et per nullum in posterum in irritum valeat revocari , peticione utrarumque parcium presentes literas munimine nostri sigilli fecimus communiri. Datum et actum Anno Domini MCCCII." Ex originali. CLXXXII. Capitulum Poson. de dote ac dotalitiis excontentatis testimoniales largitur. A. 1304. Anno MCCCIV. Coram Capitulo Posoniensi personaliter constituti Chenk, filius Pauli, pro se et pro fratribus suis, scilicet Joanne, Gregorio ,