Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
vulgariter nuncupata, et insulae ac scopuli maris. in civitate ac districtu Trag. consistentia , juris et proprietatis cois dicte civitatis fuerint, et existant^ tamen ven. frater noster Lampredius Ep. Trag. false occupata asseruerit; non parentes interdixerit; appellationem prohibuerit ad sedem Romanam etc. (Haec omnia inquirenda, ac sibi referenda praecipit). Quod si non omnes hys exequendis potueritis interesse, duo vestrum nihilominus exequantur. Datum Avennioni quarto Idus Jan. Pontif. nostri anno sexto." Delle Memorie di Trau. p. 236 — 237. CLXXIX. Anno 1341. Anno MCCCXLI. Relatoriae statutoriarum Capituli Posoniensis super quadam possessionaria portione Joannis, filii Mortunus, in Votha habitae , pro Petro et Marco , filiis Myko , de villa Petri, ratione dotis dominae Elisabeth, et quartae puellaris Dominae Margarethae, Aviae ipsorum factarum." Coramunicavit Joan. Jerney. CLXXX. Caroli Hegis Hungariae ,vitae terminus. Anno 1342. Anno MCCCXLII. die XIX. Mensis May cum audissem , quod Dominus Rex Ungariae infirmaretur ad mortem, timens de commotione Regni^ disposui me ad exeundum dictum regnum cum pecuniis , quas habebam, et misi versus Varadidinum duos homines cum Equis, quos suspectos habebam , ne per ipsos impedirer in via, et misi eos, ad intimandam Capitulo Ecclesiae Varadien.