Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

cuin Georgeo Comite Civitatum Dalmalie, cele­risque filys suis universis, presentes litteras in­specturis, sal. et omne bonum. Ad universitatis vestre notitiam Iiarum serie volumus pervenire, quod attendentes, quia misericordia locum non liaberet, si nullus delinqueret; considerantes di­ligenti consideratione diligentem devotionem , af­fectionem, et fidei promptitudinem, quibus com­mune, Universitas, Nobiles , et homines Civit. Trag. erga nos, et in nostris negocys et agendis universis fideliter et faventer claruerant et quod bona ipsorum opera excessum commissum quem­libet superabant; quibuscunque genus vindicte pensetur, ignoscere, nostris, dum potuissemus vindicasse, ae gratia sit offensioni preponenda ma­xime, dum postulatur venia per fideles salisfactio­ne debita mediante. Idcirco commune et univer­sitatem praedictae Civ. Trag. ad nostram dilectio­^nem omnimodam, et favorem specialem de cetero recipientes totum excessum, sive oflfensiones per eos adversus nos et nostros factas, illatas vel com­missas , qualitercunque dicto , vel facto , omnia­qne debita , in quibus predictum commune usque modo vel tenebatur, seu teneri poterat, quacun­que occasione tacita vel expressa, atque fruges duorum annorum perceptas de Podemorie, per Commune Trag. suprascriptum, pro quibus D. Madius de Yaricasso de Jadra tunc temporis Po­testas Trag. et D. Petrus Duymi, de Trag. erant et fuerunt depositary, et nobis fide jussores, di­mittimus, relaxamus, et ex toto promittimus, si­ne exceptione aliqua, ut tanto diligentius, plenius, et fidentius omnimoda fides, et devolio per ipsum Commune, universitatem , et homines de Trag. no­bis observetur, et specialiter quantum in nobisest,

Next

/
Thumbnails
Contents