Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
nos ut eandem nostris literis privilegialibus roborari faceremus nos igitur visis ipsarum literarum capituli agriensis formam premissarum possessionariarum divisionum et compositionum continentium tenoribus certitudinarie informati partiumque presentium petitionibus juridictis inclinati ne tamen modalitate composilionarie unionis partium dispositioni renata calumnialis cupiditas nova valeat in posterum litigia generare presentes concessimus literas nostras privilegiales, pendentis sigilli nostri authentici munimine roboratas. Datum J3ude duodecimo die post quindenas quindenarum festi beati georgy martyris prenotatas anno domini M-o CCC-o tricesimo octavo. E transumto Leustachii de Ilswa Palatini V. A. 1395. Exstat in collectione Nieolai Jankovics orginale. CLl. Capitulum Agriense transactionem inter M. Dok, et Comitem JBud, de Olzebus, alias Fizy, Cot. Abctuj var, initam exhibet. A. 1338. Nos Capitulum Ecclesiae Agriensis significamus universis, quorum interest, praesentium per tenorem, memoriae commendantes. Quod Magistro Dok, filio Demetry de Olzebus pro se, et pro Johanne, ac Joseph filys suis, ex una et Comite Bud. filio Endre, de eadem, proxinio videlicet ejusdem Magistri Dok, parte ab altera, coram nobis personaliter constitutis , per eundem magistrumDok, ministerio vivae vocis propositum extitit, et relatum. Quod quia dictus Bud, nunc senili aetate esset provectus, et heredum solatio pe^ nitus carere dinosceretur, ac etiam idem Bud propter ipsam senilem aetatem in prosperitate rerum mundanarum ad praesens jugo inopiae foret subditusj ob hoc ipse tum pro his, tum etiam proJi *