Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

gesimo nono confeeta nobis presentavit; in quo­rum uno reperiebatur quod comes felicianus filius feliciani de comitatu de ungh una cum paulo et gabriano filiis suis pro se et pro martino fratre ipsorum coram dicto capitulo agriensi comparen­do quamdam terram eorum hereditariam Yelk­Koch vocatam in eodem comitatu existentem sub eisdem inetis quibus ipsi possedissent cum omni ­bus utilitatibus et pertinentiis suis vendidissent jo­hani petro Egidio et Symoni filiis Symonis, dicti Syketh pro quadraginta marcis plene receptis ab eisdem perpetuo possidendam, obligantes se et suos heredes dictos filios Symonis et eorum here­des ab omnibus ratione predicte terrae impetere nitentibus defendere et expedire propriis labori­bus expensis in pacifica Possessione ipsius terrae indemnes conservare cui venditioni et emptioni commentanei et vicini ejusdem terre consensum praebuissent et assensum. In alio autem contine­batur, quod magister Jakovu filius jacovu pro se et pro andrea fratre suo coram dicto capitulo agri­ensi constitutus quamdam possessionem ipsorum acquisitam Kerez vocatam in comitatu de ungh existentem sub eisdem metis quibus ipsi posse­dissent cum omnibus suis utilitatibus et pertinen­ciis vendidisset petro filio Symonis pro centum marcis plene receptis ab eodem perpetuo possiden­dam, cui vendicioni et emptioni vicini et comijie­tanei ejusdem possessionis consensum praebuissent et assehsum, obligando se idem jakovu et fratrem ac haeredes suos dictum petrum et suos haeredes ab omnibus ratione praedicle possessionis molesta­re nitentibus defendere et expedire laboribus pro­prys et expensis et in pacifica terre ipsius posses­sione indemniter conservare , hoc adjectd, quod-

Next

/
Thumbnails
Contents