Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
— nobilibus sr ilivisio inter eorum portiones facta non fuisset, liabere vellet regni consvetudine exigente, sin autem ipsam divisionem juxta suum posse eis admitteret, confirmari. Interim contrarium predictus andreas filius joliannis dicti Tompa pro se personaliter et pro aliis omnibus premissis cum sufficientibus procuratoriis literis conventus de lelesz adstando respondit ex adverso, quod lieet idem jacobus in proxima linea generationis prout premittitur eis sit annexus et dictae possessiones Kosuh ac Goden ipsorum nobiiium de Kosuh sint hereditarie, cum tamen avus ipsorum ab avo dieti jacobi filii andree ante tempus introitus prime tartarice gentis in hungariam per divisionem possessionariam exstitisset separatus cujus facti — —• instrumenta quae habuisset tempore preattacto gentis predicte in castro Nogh Bezermen combusta exstitissent, dictas autem duas possessiones Keresz Velch Kolch vocatas patres ipsorum nobilium de Kosuh pretio comparassent, post separationem avorum eorum predictorum et super eo efficacia haberent Instrumenta, item dixerat idem andreas quod si juris ordo de premissis possessionibus modo divisionario portionem dicto jacobo filio andree dictaret prompti fierent ad dandam ipsam divisionem. Ita tamen quod idem Jacobus de possessione Czyz vocata in qua resideret si aliquid portionis ipsi habere reperirentur similiter ipsis satisfaceret de eisdem portionibus ex inde cedendis Justitia svadente, eodem modo divisioni ipsam possessionem Czjz apponendo , Initium fieri possessionis Czyz, contrarium idem jacobus responderat quod ipsa sibi post donationem muliebri sexui factam pertineret, et super eo efficacia haberet inslrumenta, unde nos decrevera-