Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
Jectio. Anno 1834. sub Comitiis R. ad meam requiritionem communicavit mecum , ego vero pro Codice Diplomatico destinavi. Georgius Gjurikovits. XII. Conventus S. Stephani de P/ omontorio Varad. snper possessione Dobas per M. Michaelem de Zekszo, de genere Aba, Michaeli de Bottyan, de genere Huntpaznan, pacis studio restituta, testatur. A. 1308. Nos Martinus, prepositus et Conventus Monasterv sancti Stephani de Promontorio Varadiensi. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore; proinde ad universorum noticiam tam presencium, quam futurorum, tenore presencium volumus pervenire, quod magister Michael filius Marhardi ab una, parte vero ab altera Magister Michael, filius Zolouch de Botthyan, de genere Huntpaznan coram nobis personaliter sunt constituti, per eundem Magistrum Michaelem filium Marhardi de Zekzou propositum extitit et relatum, quod ipse cum per antedictum Magistrum Michaelem, filium Zolouch super quadam possessione Dobus vocata, in Comitalu de Zothmar existenti, in causam attrahi debuisset, considerans et resciens, dictam possessionem Dobus de genere et generatione dicti Magistri Michaelis, fily Zolouch adipsum Cosmam, filium Cosme, et Paulum filium ejusdem Cosme, fily Cosme devolutam, tam pro quarta Domine, filie dicti Comitis Cosme, e ratione dotis et parafernalium matris Thomae Bani, quam pro ducentis et decem marcis einptam. Ne lis et discordia inter ipsos scilicet Michaelem predictum filium Marchardi de genere Aba, oriri deberet, Ea propter prenominatam possessionem