Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

colaum filium Philippi, fratrem, ipsius Stephani, quia ad praesentiam Comitis Pauli Judicis Curiaa Kegiae, ipsum Magistrum Nicolaum, dictum Bo­lugh, in causam attraxerat, iu quinden. feriae sex­tae proximae post festum Pentecostes, Anno Do­mini MCCCXXX-o quarto , allegans contra ipsum, non consensisse, nec admisisse, perpetuationem ipsarum portionum praedictarum Dubzegh , et Ja­cobi, prout proximus et comnletaneus, in Nicolao faciendam; Tamen, quia in ipsis literis Magistri Reynoldi repertus fuit consensisse , inter aliospro­ximos et commetaneos praedictorum Dubzegh et Jacobi , vitio calumniae mediante judicio ejusdem Comitis Pauli devicerat, et sic in praesentiam Do­minici Vice Comitis Nostri de Neugrad et Judicum Nobilium, ejusdem Comitatus , ipsa causa transla­ta, et per eosdem Comitem Dominicum et Judi­ces nobilium ad nostram praeSentiam pro plena di­cisione transmissa, ad quinden. festi Assumptio­nis Virginis gloriosae, extiterit, et deinde volen­tibus partibus ad quinden. residentiae regalis exer­citus, postremum similiter per formam faciendae pacis, ad octavas purificationis B. Virginis protelata fuisset; Tandem ,ut livor invidiae inter ipsosampu­taretur, etut diuturna pacis unione possintinvicem perseverare, in talem pacis et concordiae unionem per compositionem proborum virorum se dixerunt devenisse, et etiam coram nobis devenerunt, red­dentes alter alterum in omnibus judiciis et causis usque modo exortis et suscitatis hinc et inde ex­peditum, et per omnia sibi satisfactum tali modo: ut in die medii quadragesimae proxime affuturo, unus ex quatuor Judicibus NobiJium ejusaem Co­mitatus Neugradien. homo noster, cum aliis pro­bis viris per partes adduclis accedendo ad facics 9

Next

/
Thumbnails
Contents