Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)
tiae vestrae litteris receptis habuimus in mandatis, vt quia quondam Iohannes, filius Peothe, hosj)es et Iobbagio capituli de Iaurino, in infidelitate manifesta per eiusdem capituli Dominos deprehensus foret, quod et vestrae Maiestati notum extitisset, et propterea vniuersas vineas suas a suis posteris auferendo daretis et dedissetis magistro Nicolao , filio Ektoris, aulae vestrae militi, pro fidelibus «eruitiis suis, dummodo ipsae vineae in territoriis vestrae ciuitatis non essent, cum Comite Declyno, homine vestro ad hoc deputato, nostruin daremus hominem pro testimonio fide di gnum , in cuius praesentia idem Comes Declynus conuocatis earumdem vinearum commetaneis, slatueret ipsi magistro Nicolao vineas ipsas, si non foret per quempiam contradictum; contradictores vero ad vestram praesentiam contra eundem magistruin Nicolaum citaret ad terminum competentem, et post liaec seriem dictae statutionis cum quantitate dictarum vinearum, videlicet diem citationis et terminum assignatum, ac nomina citatorum cum serie totius facti fideliter tibi rescriberemus. Nos igitur Maiestatis vestrae mandatis humiliter, vt tenemur, obedire cujiientes, eum hominc vestro Declyno Comite nostrum misimus hominem, fratrem Iohannem Monachum nostrum, et Sacerdotein ad exequenda praemissa. Qui demum ad nos reuersi concorditer nobis retulerunt, quod in territorio villae maioris Ech, praedicti Iohannis , fily Pewthe inuenissent vineam, cuius commetaneus ab orientali parte filius Georgii, ab occidentali Nicolaus, filius Andreae foret, el in eodem territorio aliam vineam eiusdem , cui ab vna parte Paulus, dictus K>ral, ab alia Clemens faber commetanei existe-