Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

ritls, quod Magister Petrus Aurifaber, Vice-Com. Scepusiensis, ad nostrae serenitatis accedens prae­sentiam et suae fidelitatis seruitia proponens et declarans, quamdam possessionem Iemnik voca­tam in Comitatu Scepusiensi existentem, asserens eam fore Kurmus, liominis sine liaerede dece­dentis, et ex eo nostrae collationi pertinentem, a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulauit. Cum igitur de qualitate et quantitate dictae pos­sessionis et vtrum nostrae pertineat collationi nec ne? nobis veritas non constat, fidelilali vestrae precipiendo damus in mandatis, quatenus ve­strum mittatis hominem, pro testimonio fide di­gnum, quo presente Bartholomeus, filius Pangra­cii, vel Petrus, filius Dionisii, altero absente, homo noster, accedendo ad faciem praefatae pos­sessionis Iemnik, et conuocatis vicinis et comme­taneis suis eandem per veteres metas et antiquas reambulando statuat eidem Magistro Petro Auri­fabro, Vice-Comiti Scepusiensi, perpetuo possi­dendam, si non fuerit contradictum, contradicto­res vero, si qui fuerint, contra eundem ad no­stram citet praesentiam ad terminum competen­tem. Et post haec seriem statutionis cum cursibus metarum ips! is possessionis vel diem citationis et termini assignatum, ac nomina citatorum cum se­rie totius facti nobis fideliter rescribatis. Datum inWissegrad, in die mediae Quadragesime Anno Domini Millesimo trecentesimo trigesimo primo. — Nos itaque preceptis vestrae Maiestatis ob­temperantes, vt tenemur,i<»um praedicto Bartholo­maeo, filio Pangratii, homine vestrae celsitudinis, Dominum Thomam Canonicum Ecclesiae nostrae, hominem nostrum, pro testimonio ad faciem

Next

/
Thumbnails
Contents