Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

Cunctorum perit memoria, nisi seruatis autenticis et testimonio fide dignis litteris acta legitime fue­rint insignita. Nos igitur Zbigneus, incliti regni Poloniae Cancellarius et Prepositus Cracouiensis, notum fieri volumus, quibus expedit, vniuersis: Quod consideratis fidelibus et inspectis seruiciis, que nobis Leopoldus, noster fidelis Minister, ex­hibuit et in futurum prestante Domino se promi­sit impensurum, vbi valet de iure et honore, ei­dem Leopoldo et per ipsum suis legitimis succes­soribus sculteciam nostram in Szafflar, quam emi­mus iusta nostra pecunia, scientibus multis probis viris et honestis illius territorii, cum libero mo­lendino, taberna, duobus laneis, sexto denario census reuindicati, et cum omnibus aliis iuribus, que ad ius teutonum Magdeburgense pertinere di­gnoscuntur, dedimus et tradidimus iure heredita­rio in perpetuum possidendum, nihil penitus iu­ris in ipsa scultetia, prout alii sculteti ipsam pos­sidebant, pro nobis reseruando. Dantes sibi ple­nam potestatem dictam scultetiam, cum vniuersis iuribus, que in antiquo priuilegio continentur, et prout ipsam alii sculteti possederunt, vendendi, tenendi, commutandi et dandi, cui voluerit, ho­nesto tamen viro, qui ad hoc valuerit, pro libitu sue voluntatis. In cuius rei memoriam presentes litteras sibi dari mandauimus, nostri sigilli muni­mine consignatas. Actum et datum in Cracouia sub Anno Domini Millesimo trecentesimo trice­simo quarto. In die Beati Egidii Confessoris. Te­stes huius donacionis sunt isti: Dominus Iohannes, Plebanus noue ciuitatis in Dunajetz (Cf. Supplem, Bardosi Anal. I. Not. 71. et sqq). Dytko, aduo­catus noue ciuitatis in Dunajetz, Nicolaus Sculte-

Next

/
Thumbnails
Contents