Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

Capitulum Ecclesie Beati IMartini de Scepus signi­ficamus, quibus expedit, vniuersis, praesencium jier tenorem memorie commendantes: Quod con­stituti in nostri praesentia Helbranuus , filius Ni­gri Laurencii de Rudna, ab vna parte, et Her­mannus, gener eiusdem Nigri Laurencii, eum sua consorte Domina Elisabeth, sorore eiusdem Hel­brandi ab altera, eedem partes oraculo viue vo­cis sunt confesse, quod super causas et iurgia inter eos hucusque ventillata, per arbitrium probo­rum virorum diuisione perpetua, inter eos facto in filios filiorum suorum in talem pacis et con­cordie composicionem deuenissent, quod prefa­tus Helbrandus quartam partem possessionum Ru­dna et Sigra vocatarum cum vna curia, vel fundo patris sui, antedicti Laurencii, in possessione Sy­gra a parte inferiori habita, quam curiam simi­liter pro quarta parte contulit cum omnibus suis vtilitatibus, ac cum quarta parte possessionis a Matheo, filio Mike, et filiis Laurencii, in con­cambio super possessione Rudna habite, predicto Hermanno et sue consorti per heredum heredes iuxta continenciam priorum priuilegiorum eius­dem Hermani, secundum que eidem Nigro Lau­rencio pater antedicti Helbrandi contulerat, ex­cepto molendino, contulisset, dedisset et resignas­set, perpetuo et irreuocabiiiler pacifice in filios filiorum suorum possidere, hoc adiecto: quod prefatus Hermanus racione quarte partis prefate possessionis pro concambio super possessione Ru­dna habitae, antedicto Helbrando vnam marcam grossorum solueret plene et integre, et sic il­lam quartam partem sibi et suis heredibus per­petuo possideret. — In cuius rei memoriam

Next

/
Thumbnails
Contents