Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

CXXVIII. An. Ch. 1333. Casim irns , Jiex Puloniae , priuilegium pa­tris sui Wladislai , Abbaliae Scirzicensi , concessurn rohorat ac transcribit. In nomine Domini Amen. Cum ea, quae per pias largitiones fiunt praedecessorum pro subdito­rum commodis inconcussa debeant permanere, di­gnum est, \t per successores confirmata, rata at­que firraa temporibus perpetuis perseuerent. Pro­inde nos Casimirus, Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracouiae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiauiae, Pomeraniaeque Dominus et haeres, notitiae vniuersorum, tam praesentium, quam futurorum, praesentibus declaramus, quod nostram , nostrorumque Baronum praesentiam ac­cedens religiosus vir frater Dionisius et Abbas Uo­nasterii de Scirzyc, obtulit nobis priuilegium re­uerendi Domini Vladislai, piae memoriae Patris nostri, adhuc tempore sui ducatus pro commodo subditorum monasterii eiusdem collatum jier ipsura, cuius quidem priuilegii tenor talis erat: ln no­mine Domini Araen. Nos Vladislausj Dei gratia Dux Cracouiae, Sandomiriae etc. notum facimus, tam praesentibus, quam futuris: Quia cum sacro­sanctum Ordinem Cisterciensium ctc (v. ad an. 1508). Nobis humiliter supplicans et instanter, vt ipsum priuilegium nostro regio insignio confir­mare dignaremur. Nos itaque dignis ipsius pre­cibus fauorabiliter inclinati, ex nunc praescripta omnia roboramus, confirmamus et ratificamus: dantes praesentera litterara praedicto Abbati et monastcrio Czirzjc raunitam nostro sigillo in ro­bur et euidentiam perpeiuae firmitalis. Actum Cracouiae pridie Sancti Francisci Confessoris. Anno

Next

/
Thumbnails
Contents