Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

tus contradictore existente. Cnrsus vero dictarum possessionura Zent - M.u-gyta , Olsovycha et Lasy­novpotoka dinoscerentur esse lales: Prima meta inciperet a parte meridiei in loco, vbi fluuii Ke­menow et Zedelnyk vocati, conuenirent in vnum et in eodem fluuio Kemenow ascenderet penes montem Zent-Margyla begye vsque caput eiusdem fluuii et ad duas metas, super eius caput seu or­tum ipsius situatas, de quibus metis ad occiden­tem ascenderet directe ad montem, similiter ad duas terreas raetas, hinc descenderet directe ad quandam magnam vallem in dictum fluiuum Ze­delnek, vbi essent due terree mete, et ab hinc transiens in valle et fluuio directe ascenderet ver­sus occidentem, quasi ad fodinam lapidum, vul­gariter Keozoruku norainatara f circa quara essent due terree mete, inde in quoddam Beergh pei* magnum spacium transiens, descenderet ad quan­dam paruam vallem ad duos fontes, circa sese in propinguo scaturientes: Hinc quasi inter plagas occidentis et septeratrionis in latere eiusdem Beergh in quodam intermedio sulco per magnum spacium currens pertransiret quandam vallem paruam, in eodem Beergh a parte orientis habitam, circa ca­put eiusdem, et currens aliquantum perueniret ad duas terreas metas, que quidem mee a pri ma in­cipiendo ipsam possessionem Zent-Margyta a pos­sessionibus dicti Prepositi separarent: de quibus metis descenderet directe ad vnum fontem pro­ximiorem fluuio, Olsovicha vize vocitato, et per cursum ipsius fontis ad fluuium, Olsovycha vize predictum, vbi essent due terree mete, quem flu­uium pertransiens, ascenderet quemdam montem directe versus septemtrionem ad duas terreas me-

Next

/
Thumbnails
Contents