Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)
sigtiificamlis, quibus exjicdit, vniuersis: Quod nos litteras Serenissimi Dotnini nostri Karoli, Dei «racia illustris Resris Hungarie, reuerendissime O O O 7 recepimus in liec verba: Karolus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis, Capitulo Ecclesie Scepusiensis, salutem et graeiam. Dicitur nobis in personis Petri et Domiuici, filiorum Danus de Sygre, quod eadem possessio eorum Sygra, Lasynowpotoka, Zent-Margyta, nec non OJsovycha, apud manus eorundem habite, reambulacione et metarum erreccione plurimum indigerent; super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus per presentes , quatenus vestrum mittatis hominem , pro testimonio fide dignum, quo presente Bartholomeus, filius Pangracii de Polyank, aut Dionysius, filius Wo^^cha de Sygre, seu Mathias, filius Myke de eadem, vel Conradus de Gargow, aliis absentibus, homo noster, ad facies predictarum possessionum, vicinis et commetaneis earundem vniuersis legitime inibi conuocatis et presentibus, accedendo reambulet easdem, per suas veras metas et antiquas, nouas iuxta veteres, vbi necesse fuerit, erigendo, reambulatasque et ab aliorum possessionibus separatas et distinctas, statuat easdem eisdem Petro et Dominico, eo iure, quo ad ipsos dinoscitur pertinere, perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, citet eosdem contra prefatos Petrum et Dominicum in nostram presenciam ad terminum competentem; et post hec seriern ipsius possessionarie reambulacionis cum cursibus metarum, tociusque facti processu, et, si necesse fuerit, nominibus contradictorum et citandorum, ac termino assignato, nobis fidee