Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
deZolath, Ioannes filius Demet. Petrus, filius Iuanka, et Iohannes, filius Iacobi, nobiles de Theukv ex vna, et Konja, filius alterius Iwanka, pro se et pro Ladislao, Iohanne, ac Petro, fratribus suis , parte ah altera, coram nobis personaliter constituti, dixerunt; quod quia dicti Comes Stephanus nobiles de Theuky memoratos, filios Iuanka, ipsorum vicinum et commetaneum coram nobis sponte assumsissent, prout aliae litterae nostre exinde confecte declarant, scilicet quia inter homines commetaneitate sibi vicinantes quandoque discordia et contentio solet euenire; idcirco ipsi a tali futuro casu se praecauere volenles, taliter iuter se conuenissent et conuenerunt coram nobis , quod si quae partium temporis in processu alteram partem pro aliqua re verbo vel facto olfenderet ? aut quoquomodo inquietaret, ex tunc talis pars inquietans parti offensam patienti iuxta ordinationem etarbitrium proborum virorum nobilium comprouincialium suorum extra iudicium satisfactionem impendere debeat et teneatur. Quod si talis pars tunc aliud faceret, ex tunc contra partem alteram ordinationem et arbitrium dictorum proborum virorum nobilium communiter videlicet tunc ad id eligendorum acceptantem, in decem marcis conuinceretur eo facto, quas ipsa pars contumax parti pacein toleranti ante litis ingressum soluere teneateirj ad quod dicte partes praeter se, et annotatos fratres suos absentes spontanea coram nobis obligarunt voluntate. Datum in festo sancti Demetrii mart. Anno Domini MCCCXL. Dorso inscriptum: Pro Konja, filio Iuanka et alys fratribus suis intus noniinatis super rnutua assumptione vi-