Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
Pelliparius nec non Consors Ioannis filii Martini , et relicta Emerici ac suos liaeredes vniuersos temporum in processu ratione praedictarum terrarum eundem Dominum Episcopum et praenominatas Moniales, atque ipsis in eodem monasteriopro ternpore succedentes per omnia expedire propriis laboribus, et exnensis. In cuius rei memoriam et perpetuamque firmitatem presentes concessimns litteras priuilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas, et Alpliabeto intercisas. Datum in octauis B. Iacobi Apostoli Anno Domini M.CCCXXX VIII» Discretis viris Praeposito vacante, Petro Custode, Philippo Cantore, Ladislao Lectore, Dominis et Magistris Ecclesiae nostrae salubriter existentibus." — Apud Keresz-turi p. 144. seq. Ex archiuo Arcensi. CCCXLIX. An. Ch. 1340. Capituli Scepus de inquisitiorie pro M. Ae~ gidio , fdio Michaelis de Bertholth contra Petrurn , filium Benedicti peracta cid regem Carolum relatoriae. Excellentissimo Domino SuoCarolo, Dei gratia illustriregi Ilungariae, Capitulum Ecclesiae Sancti Martini de Scepus, orationes in Domino perpetua cum fidelitate. Litteras Excellentiae vestrae nobis per Emericum filium Dom. exhibitas noueritis nos reuerenter recepisse in haec verba: Karolus Dei gratia rex Hungariae, fidelilius suis Capitulo ecclesiae Scepsien. salutem et gratiam. Dicit nobis Egidius, filius Michaelis, quod Petrus, filius Benedicti , terras suas inter metas possessionis suae Bertolt vocatae , in Comitatu de Sarus habitae, potentialiter arare faceret in eius praeiudicium et iacturam. Super quo fidelitati vestrae praecipientes mandainus , quatenuscum Eme-