Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
rum uotitiam harum serie volumus peruenire: quod discretus vir Magister Andreas, Budensis Ecclesiae Praepositus, fidelis noster Caoellanus , suo et tocius Capituli eiusdem Ecclesiae nomine et vice ad nostram accedens praesentiam exhibuit nobis duo priuilegia: vnum videlicet per Dominum Geysen (sic) secundum, secundi Belae regis filium , olim incljtum regem Hungariae, atauum nostrum charissimum, clarae recordationis, super donatione tributorum et piscaturae, quae inferius exprimentur, dictae tccle.siae Budensi facta concessum; aliud vero Domini Ladislai , condam illustris regis, super concessione cuiusdam graciosae libertatis dictae Ecclesiae statulae, inferius expressae: confectuin ; petens nos humiliter et deuote , vt ea rata habere et accepta, nostroque dignaremur priuilegio confirmare. Quarum vnius dicti Domini Geyze regis talis est (v. ad an. 1H8.) Alterius autein, puta ipsius Dom. Ladislai Begis est (v. adan. 1575.) CCCXXII. Sine Anno. Idem Carolns Abbaliam de Egres Ord. Cist. bonis per Ladislaum Vayuodani raptis, restitutis, vniversitati Saxonum de Cibinio tutandam commendat. Karolus, Dei gratia , Rex Hungariae, dilectis et fidelibus suis, Iudici, Iuratis, et vniuersis Saxonibus de Scibinio , et ad Scibinium pertinentibus, salutem et granam. Cum nos quasdam possessiones Ecclesiae beatae Virginis de Egres, ecclesiae nostrae, videlicet villam Abbatis, Salencen. Sorresten, et partem in villa Sabchelk vocatas, quas frater Egidius, Abbas eiusdem Ecclesiae asseruit et dixit, ad nostram praesentiam accedendo coram praclatis et Baronibus ac nobilibus re-