Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

praelibatus vero Paulus , filius Benedicti, alias j^ossessiorjes, si (juas iuxta eontinentiam sui instru­menti sub vocabulis nominum praemissorum , vi­delicet Huntliy et Iva suas esse credit , et extra terininos et metas possessionis ipsius monasterii de Saagh Hacsak etlua vocatas poterit inuenire, libe­ram ordine iuris recipiendi habeat facultatem. Quare Yestram petimus amicitiam praesentibus di­ligenter, quatenus mittatis hominem vestruin pro lestimonio fide dignum, quo praesente loanues, (ilius Gabrielis de Zud , altero absente, homo no­ster in octauis Beati lacobi Apostoli nunc venturis, accedat ad facies saepius dictarum possessionum Hachak et lua vocatarum, easdemque iuxta teno­rem et continentiam dicti priuilegii Bclae regis, ac cursus metarum in eodem continentium, ac nouis circa veteres, vbi necesse fuerit, consignan­do melis, non obslanlibus contradictionibus eius­dem Pauli , filii Benedicti, item Slephani, filii Ladislai, nec non Nicolai rufi, et Iacobi dictiOp­prod, quibus idem Stephanus, filius Ladislai, de praedicta possessione Iua partem dedisse et tradi­disse dicitur; qui eliam ratione eiusdem possessi­onis per ipsum Stephanuin Praepositum in causam fuerant (vocati) praesentibus vicinis et commeta­neis earuindem vniuersis statuat saepedicto Stepha­no Praeposito, et suo monasterio perpetuo iure possidendas, si non fuerit per alios quosj-iam con­tradictum; contradictores vero, si qui aly fuerint, cum eorum instrumentis contra memoratum Ste­phanum Praepositum, ad regiam, citalione praeha­bita, vel nostram euocet praesentiam, ad terminum competentem; et post haec seriem statutionis cum cursibus et erectionibus metarum dictarum posses-

Next

/
Thumbnails
Contents