Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
rationem redditurum; et alj hinc ipsa causa de mandato Excellentis et Magnifici Principis, Domini Caroli, illustris regis Hungariae, Domini nostri ad octauas festi Beati Georgy Martyris extitisset prorogala; in quibus octauis idem Georgius personaliter comparendo, dictas possessiones efticacissimorum instrumentorum titulo sibi pertinere allegasset, et terminum, in quibus posset exliibere, a nobis dari poslulasset; nosque vna cum Nobilibus regni nobiscum in iudicio assidentibus octauas Festi assumptionis Beatae Mariae Virginis, nunc insantes, pro exhibendis dictis instrumentis assignassemus; tandem ipsis octauis occurrentibus dictus Dominus Frater Thomas Prior pro Dominis Praeposito, et conuentu delaszovcum procuratoriis 1 it— teris eorumdem ab vna parte, ab altera vero Finta de Loucli, pro iam dicto Georgio, filio Andreae, cum procuratoriis litteris antedictorum Praepositi et Conuentus de Jaszov coram nobis comparentes, visis et ostensis litteris instrumentalibus ambarum partium et perlectis, ac seriatim expositis ; et quia idem Finta viso vigore instrumentorum litteralium, quibus mediantibus praedictas possessiones Saul et Endrefeulde praetaxatum Georgium possidere non posse , previdebat, ideo per petitionem proborum virorum Partes, nostram iudiciariam licentiam obtinendo, ad pacem transmissi, et ad nos reuersi, per reformationem et compositionem proborum virorum, taliterinter se dixerunt concordasse , et concordarunt, coram nobis : quod ipse Finta authoritate procuratoria praenotata pro eodem Georgio praeallegatas possessiones Saul et Endrefeulde vocatas , cum oinnibusearum iuribus et pertinentiis vniuersis, eisdem PraeTom. VIII. Vol. IV. 55