Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
eiim monasterio memorato ; et vendidit coram no~ his perpetuo et irreuocabiliter possidendum, te— nendum, pariter et habendum; nihil dominii proprietarii sibi et suis posteris reseruans in eodem ; sed plenum dominium ipsius in idem monasterium transferendo, tanquam verum dominum, et legi— timum possessorem; assumens nihilominus et obligans se idera Ioannes et suos haeredes vniuersos, occasione eiusdem fundi, ipsum monasterium temporum in processu ab omnibus molestare, et inquietare volentibus per omnia expedire propriis laboribus et expensis. ln cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem praesentes concessimus litteras, priuilegiales, pendentis sigiJIi nostri munimine roboratas. Datum in octauis B. Iacobi Apostoli. Anno Domini MCCCXLI. Domino Cardinali Bechrando Praeposito, discretis autem viris Ladislao Lectore , Philippo Cantore, Petro Custode, Dominis et magistris Canonicis ecclesiae nostrae salubriter existentibus." Apud Ganoczy E. Var. P. I. p. ISl.Katona Tom. IX. p. 197. sqq. CCLXIX. sfn. Ch. 1341. Capitulum sigriense Carolo H. II. possessionem Chyzer ad Ioannem de Chdhol iure haereditario pertinere rescribit. Excellentissimo Domino Suo Carolo, Dei gratia, illustri regi Hungariae, Capitulum Ecclesiae Agriensis orationes in Domino cum perpetua fidelitate. Litteras Vestrae Serenitatis recepimus reuerenter in hec verba: Karolus, Dei gracia, Bex Hungariae, fidelibus suis capitulo Ecclesie Agriensis salutem etgratiam. Dicitur nobis in persona Io-