Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
Ibidera gerens deseruiat Ecclesiae , pro necessitatibus debila porlione, ex qua commode valeat sustentari, et alia sibi incumbentia onera supportare. jNuIli ergo omnino hominum liceat lianc paginam nostrae vnionis et incorporationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem Iioc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius scilicet, nouerit se incursurum. Datum apud Frisacum Salczburgensis Dioecesis, VI. Idus Octobris. Pontificatus Clementis PP. VI. anno octauo." Ex autographo eruit Wagner Anal. Diplom. Tomo iy. nro 159. pag. 228-9. CCLXIV. jin. Ch. 1341. Andreas , Episcopus Varad. testanientunl Elisabelhae , Comitis JJlasii de Olaszi, ciuis f^arad. viduae , confirmat. Andreas, diuina patientia Varadinensis Episcopus , vniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in Salutis Largitore. Vniuersorum notitiae praesentium serie declaramus, quod accedens ad nostram praesentiam vir prouidus , et discretus Blasius hospes Domini Hegis nostri , Ciuis Ciuitatis Varadinensis, exhibuit quoddam testamentum sub sigillis Magistrorum Iacobi Archidiaconi de Zughalom, ac Ladislai quondam sublectoris, Canonicorum Ecclesiae nostrae, per prouidam Dominam Elisabeth nomine, consortem suam r in vltima sua voluntate in praesentia praedictorum Canonicorum Ecclesiae nostrae, ac aliorum proborum virorum , in ipso testamcnto contentorum