Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

tae nouae. Praeterea in dorso alterius Bereh, ver­sus partein saepe dictam per quatuor metas di­stinctim et subsequenter positas, renouatas, vadit ad quinque metas in vno loco existentes, quarum duae separant Possessioni Somosko castri et Do­minae Berin possessioni Nobilium praedictorum; cuius metae ibi deficiunt, et possessioni Bogljas, Nicolai, filii Iacobi. —• Et licet ibi inter Procuratores Domini Yojvodae, et Nicolaum fiiium Iacobi No­bilem, de praedicta possessione Baglocli super quamdam particulam terrae arabilem, pratosam et sjluosam, quae liabetur in distinctionem duo­rurn montium Sebeicurien. a parte Nicolai prae­dicti, et Lambelj, ac Satur Berchj a parte Somos­ko vocatorum, discordiam habuerint; ad vltimum tamen partibus volentibus se taliter super eadem contentiosa particula terrae lioc modo concordasse retulerunt: Vt ab ipsis quinque metis incipiendo directe ad orientem declinando , aequaliter ipsam particulam terrae diuiserunt in medium, quae per continuas metas sic deciinando per partes erectas vadit ad priores metas, et sic sunt terminatae me­tae possessionis castri Somosko, cuius quidempar­tem mediam praedictae terrae a parte a castri So­mosko existentem , cum aliis partibus terrae ipsius castri per circulum erectis castro saepedicto re­liquissent, reliqua particula terrae iam dictae pos­sessioni Bogloch remanente, metis distincta. Cete­rum intra terminos metarum castri Somosli.6, vil­lae Vjfalu, alia possessio Domini Vajuodae est inclusa, et sic dictum castrum Somosko cum prae­dicta villa Vjfalu ad id pertinente, legitime ream­bulatum, vt praemittitur, relictum, et resiguatum •est, et ipsi Thomae Vajuodae, et suis haeredibus,

Next

/
Thumbnails
Contents