Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
mittendo ad nostram citet praesentiam, ad terminum competentem, et post haec seriem totius reambulationis et cursus metaruin, ac nomina citatoruin, si fieri contingat, nostrae Maiestati fideliter rescribatis. Datum in Wissegrad in Dominica Laetare. Anno Domini Millesimo tercentesimo, quadragesimo primo. Nos igitur mandatis vestrae Serenitatis in omnibus obedire cupientes, vt tenemur, vna cum Martino praedicto, hamine Serenitatis vestrae, |vnum ex nobis virum vtique discretura. Magistrum Nicolaum, Archidiaconum Huntensem, socium et concanonicum nostrum, ad vniuersa praemissa praecepta exequenda pro testimonio duximus exmittendum $ qui postmodum deinde ad lios reuersi parili et consona voce nobis retulerant requisiti t Quod ipsi feria secunda proxima post Dominicam Laelare ad faciem possessionis SoJyomkeo praedicti accessis9ent, conuocatis vicinis et coinmetaneis suis, specialiter EJia, et Nicolao, filiis NiColai de Turen, Nicolao filio Iacobi de Boglyos quibus praesentibu9 et aliis quam plurimis per veteres metas et antiquas reambulassent, iuxta quas nouas erexissent, vel vbi necesse fuit, plures fecissentj nullo contradictore existente. Quarum quidem metarum cursus Iioc ordine , vt dixerant, distinguuntur: quod primo et principaliter ab oriente super vnum magnum montem sunt tres metae; quariim vna separat possessionem castri Somoskeo, secunda Bogliach, possessionem Nicolai, filii Iacobi , tertia Ronna possessioni, filiorum Laurentii, filii Balden } cum qua possessio castri Somoskeo incipit vicinari; et abinde ascendit ad vnam vallem, Makapataka vocatam, per quam vadit versus orientem remotius, exeundo