Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

parte superiori ipsi Castrenses de Abany, sed a parte inferiori ipsi Nobiles de Zerdahely forent commetanei et vicini; quam quidem portionem, licet ibi accedere nequiuissent, tamen sine omni contradictione eidem Magistro Thomae libere ad statuendum permisissent. Et e conuerso ipsis po­pulis et Nobilibus eorum portiones in dicto prato Sarrete saepedictus Magister Thomas asserens se w nequaquam intromitttere portionibus de eisdem, ipsis pacifice reliquit et dimisit. Datum in die ad vincula Beati Petri Aposloli feria quinta. Anno Do­mini MCCCXXXVI. Igitur nos praefatam posses­sionem Poukafeulde, in Comitatu Posoniensi, in Csallokozhabitam, iuxta tenorem liiterarum prae­fati Capituli Ecclesiae Posoniensis, rescriptiona­lium, absque alterutrius contradictione eidem Ma­gistro Thomae fore statutam eatenus, quatenus ea­dem possessio Poukafeulde ipsi Magistro Thomae per nos collata, et simul quod per praedictum ho­minem nostrum praesente testimonio dicti Capituli Ecclesiae Posonien. rite et legitime eadem ream­bulata et statuta extitit, iuxta primariam nostram donationem ipsi Magistro Thomae et suis haeredi­bus perpetuo valere confirmamus. Datum in Vise­grad in octauis Paschae Domini. Anno eius M. CCCXLI." Ex archiuo familiae Kondeanae. CCLIV. An. Ch. 1341. Idem Carolus possessiones Paulo, dicto Zo­pa , e generatione Zah , ob litteras falsas exhibitas adimit , ac Paulo Curiae suae Iudici, confert. Nos Carolus , Dei gratia , Rex Hungariae, memoriae commendantes significamus, quibus ex-

Next

/
Thumbnails
Contents