Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

arabilibus, foenetis, pratis et aliis quibusuis, quo­cunque nomine censeantur, supra dicto Magistro Tliomae, filio Petri, iure perpetuo possidendam , tenendam pariter et habendam, absque alieni iu­ris praeiudicio statuisset et dimisisset. Cursus au­tem metarum eiusdem possessionis lioc ordine est distinctus: incipit enim prima meta in exitu vil­lae Szeredahel, versus Kurth eundo per magnam viam, quae via semper per suum girum et regi­rum separat hanc terram Poukafeulde ad partem meridionalem a terra Ecclesiae Sancti Georgy ad plagam septemtrionalem T quae terra Ecclesiae est in spatio longitudinis duorum iugerum, et tunc exeundo de ea via in locum pratosum , penes quemdam lacum sunt duae metae antiquae, qua­rum vna separat terram Ecclesiae Sancti Georgii, et lianc terram Poukafeulde , alia vero terram Chukarabanja, et tunc descendendo penes eandem vallem, seu lacum eundem exit versus septemtri­onem ad vnam antiquam viam , et sic eundo per eandem viam antiquam, veniatur ad pontem la­pideum Clementis f fily Pouka, qui est in terra ipsius Clementis, exit de via, et intrat lacumHu­nur vocatum et tandem exit de lacu Hunarus ad viam ducentem deZerdahely per praedictum pon­tem iapideum ad prata , et eundo versus septem­trionem peruenitur ad quandam viam gramino­sam, vbi sunt metae antiquae , quae via versus orientem ducit in piatum et separat ipsam terram Clementis, £ily Pouka, ad partem meridionalem a terra Chukarabany praedicta; et sic eundo pa­rum per eandem viam, peruenit ad foenetum quod­dam, et exit illud foenetum ad spatium latitudi­nis vnius iugeri, et venit ad quamdam distinctio-

Next

/
Thumbnails
Contents