Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
Capitulo Ecclesiae Posoniensis, salutem et gratiam. Noueritis , quod Magister Thomas ; filius Petri f Castellanus de Chokaku et Geztus, dilectus et fidelis noster, pridem Maiestatis accedens praesentiam , suaeque fidelitatis seruitia, quibus nobis se studuit exhibere gratum pariter et acceptum, exponens et declarans, quandam terram, seu possessionem asserens fuisse condam Clementis, filiiPouka, conditionary nostri Castri Posoniensis, hominis haeredum solatio destituti et decessi, Poukafeulde vocatam, in Comitatu Posoniensi, in districtu Challokoz habitam , a nobis sibi dari perpetuo et conferri postulauit, verum quia de qualitate et quantitate dictae possessionis, et vtrum modo praescripto ad nostram collationem pertineat, nec ne? nobis veritas non constat, fidelitati Vestrae praecipimus per praesentes, quatenus vestrum mittatis hominem idoneum pro testimonio, quo praesente Jensel, filius Iacobi, vel Iohannes de Guttur, altero absente homo noster, ad faciem dictae terrae seu possessionis accedendo, vicinis et commetaneis suis legitime conuocatis et praesentibus reambulet eam, per suas veras metas et antiquas, et si inuenerit eam modo praemisso ad nostram collationern pertinere , statuat ipsam praefato Magistro Thomae eo iure, quo ad nostram collationem dignoscitur pertirrere ; sine praeiudicio iuris alieni perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint contra eundem^ citet ad nostram praesentiam, ad terminum competentem ; et post haec diem citationis, nomina cilatorum, terminum assignatum, et totius facti seriem , cum inetarum cursibus, fideliter rescribatis. DatumPosony, in festo diuisionis Apostolo-