Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

eisdem particulis terrae et vtilitatibus earumdem penitus reseruando. Metae autem ipsius vnius par­ticulae, prout easdem Magister Mathias socius et Concanonicus noster, quem ad instantiam el pe­ticionem eiusdem Nicolai, fily Ygrini, ad limitan­das et distinquendas transmiseramus ; quas se dixit iuste ac legitime absque contradictione vicinorum reambulasse, et distinxisse, nobis apportauit, se­quuntur et sunt tales: et incipit primaria meta a fluuio Gerzencze, et ascendit supra per ipsum flu­uium, et venit ad viam, quae vadit de foro Ger­zencze versus semitas, et transit viam ascendens supra per eumdem fluuium Gerzencze, et venitad quoddam fossatum infra molendinum, Stojan Iob­bagionis eiusdem Ioannis;per quoddam fossatum de fluuio Gerzencze ducitur aqua ad molendinum Here­mitarum; et ibi exit in dumo avellanarum in meta terrea, et ascendit super retro arborem pyri, et venit ad magnam viam , per quam viam vadit ad montem per signa et metas, sicuti in prioribus 1 it— teris nostris plenius continetur. Item alia particLila terrae modo praedicto ipsi Ecclesiae B. V. per eumdem Ioannem, filium Nicolai data et collata desuper vinea ipsorum heremitarum , a parte aqui­lonis, inter magnam viam, et praedictam vineam consistit. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes contulimus litterassigilli no­stri munimine roboratas. Datum in festo B. Tho­mae Apostoli. Anno Domini MCCCXL." E Coll. Heuenesiana Tom. 1. p. 77. Immunitas ColonorLim Sancti Benedicti de Gron a soluendis Teloniis exemptione a Carolo B. H. concessa A. 1340. Ex archiuo eiusdem Abbatiae nro 82.

Next

/
Thumbnails
Contents