Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

structis, ac aliis vtilitatibus ad eandem pertinenti­bus , nec non medietatem cuiusdam vineae Luta di­ctae, eius alia medietate monasterio S. Emerici remanente , ac etiam medietatem alterius vineae Mocli nuncupatae , per vxorem Comitis Blasii le­gatam, alia medietate eiusdem pauperibus circa Ec­clesiamS. Spiritus degentibus similiter relinquentes. Item adhuc duo molendina pilatoria vulgariter Ko­Jov(Koilo) dicta nouo ingenio propriis cum ex­pensis in fossatum seu alueum nouum recepta pro cotticlianis expensis ferendis, ita tamen ; quodCo­mes Blasius de Olaszy , qui alterum eorum ex no­stra concessione pro tempore possidebat, ipso au­tem decedente, sicut et alterum remanebit saepe di­cto claustro, seu conuentui perpetuo possidendum: nec non medietatem loci molendinorum olim per Lukam in forma testamenti sui nobis et fratribus nostris de Capitulo communiter legatorum in por­tionem Episcopalem cedentem y similiter quandam particulam terrae nostris expensis nouiter arbustis exstirpatam, siue mundatam, vallem scilicet tantum inter colles, et fluuium Hevix (alias occurrit He­viz, modo Petze) infra metas possessionis Zeuleus subtus molendinum Andreae de Zintlie existentem vsque ad terminos Leukus de Zaka pro foeneto apta vsibus earumdem monialium totaliter applica­tam donauimus, et contulimus perpetuo, et irre­uocabiliter praelibato conuentui possidendas. In cuius quidem donationis possessionariae recogni­tionem disposuimus, et ordinauimus, quod dictus conuentus vnam viduam, seu virginem in linea consanguinitatis memoratis fratribus nostris coniun­ctam, quum ipsi, vel eorum haeredes, haeredum­que successores voluerint, ante alias recipere, et fo-

Next

/
Thumbnails
Contents