Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
soluen^p* annis singulis Ires ferlones compoli _Budensis in duobus tei minis nobis soluere teneatur. — Datum ti^cbfe antedicta, in festo B, Marlini Conf. anno^Domini MCCCXL. Apud Katona Tom. IX. p. 194. s<p{. CCXXVIII. An. Ch. 1340. Benedictus PP. X/./. monasterium Fratribus Minoritis per JSicolaum de Peren constructum , Lhanadino A. Episcopo , si necessariis prouisum inuenerit , statuendum defert. BenedictusEpiscopus— Venerabili Fratri Arcliiepiscopo Strigoniensi— In iis, quae Diuini cultus augmentum , et animarum salutem respiciunt, libenter Apostolici fauoris praesidium impertimur. Exliibita si quidem nobis pro parte dilecli filii nostri, Nobilis viri Nicolai de Peren, Domini villae de Sancta Cruce, Agriensis Dioecesis, in regno Hungariae constitutae , petitio continebat; quod in eadem villa, seu prope ipsam ad vnam dietam, non sunt aliqui religiosi vel Sacerdotes alii, qui sciant praedicare populo verbum Dei; propter quod populus dictae villae , in qua sunt quingentae curiae, vel plures, ac populus locorum circumstantium, in quibus sunt rnille vasalli Nicolai praefati, vel plures, praeter alios subditos, raro audiunt verbum Dei, licet multum esset expediens fidei, et ipsorum animarum saluti ; praesertim cum ipsi populi habeant immediate intra se Ruthenos, qui sunt schismatici, quodque religiosi eidem villae viciniores ad eam venire nequeunt temporibus magis ad informationem ipsius populi opportunis, propter montes asperos positos inter populum et religiosos praedictos, et