Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
soliti, salua alia dirnidielale, qunm ydem nostri fideles liospites ab olim dignoscuntur possedisse , pro opere eiusdem fossati et castri continuis quatuor annis ab expiratione pristinae nostrae donationis termini (quam mediantibus prioribus nostris literis patentibus meminimus fecisse in duobus annis eisdem in facto tributi nostri, vt referunt) dedimus, donauimus vniuersitati eorumdem percipiendam et exigendam. Igitur vobis Comitibus, Vice-Comitibus Suproniensi, nunc et pro tempore constitutis, vicesque nostras gerentibus, ac tributariis, et tributorum exactoribus dicti nostri tributi, quibus praesentes nostrae ostendentur, regio edicto firmiter praecipimus per praesentes, quatenus diclam dimidietatem tributi Fertew nos contingentem, praedictis fidelibus hospitibus nostris pro praeparatioue dicti castri et fossati datam et concessam, in spatio quatuor annorum a die videlicet expirationis termini primitiuae nostrae collationis in prioribus nostris litteris contentae et factae, eisdem recipere et exigere occasione aliquali non obstante, permittatis, aliud sicut nos grauiter offendere pertimescitis, non facturi. Datum in Wyssegrad die Dominico proximo post octauas Epiphaniae Domini. Anno eiusdem MCCCXXXX." L. S. Regio mandato et Petri Episcopi et Magistri Leustachy. Ex. Arcliiuo ciuitatis Soproniensis. Productura in pro— cessu Curiali. An. 1793. CCXXV. An. Ch. 1339. Idem Carolus priuilegiales Belae IV. pro hospitibus de Bistricia transcribit ac firmat. NosKarolus, Dei gratia, rexHungarie, me-