Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

males in eadem prouinciola et Jocis ibi adhaeren­tibus esse de pertinentiis decimationis Capituli su­pra dicti, tanquam de existentibus infra limites dioecesis Zagrabiensis, vsque Ecclesiam Beatissimi Stephani regis de Zemch inclusiue. Quae ecclesia cum sua parochia et capellis circa et extra limi­tes Aquileensis Dioecesis existit, parte in illa ; et ab hinc limes protenditur ad cacumen montium -versus Aquilonem directe ecclesias de Sibistian, de Silemberg et ad Gracham, ad Zagrabiensis eccle­siae dioecesim includendo; saluo iure mihi sem­per addendi, minuendi, vel mutandi praemissa, vel ex iisaliqua, prout videbitur expedire. Actum in claustro S. Mariae de Zagrabia, anno et die praenotatis/' Apud Kerclielich H. E. Z. p. 29. sq. Quum ad haec Fx-ater Henricus nihil reposuisset, sed ad lucrandum tem­pus diem dicendi sihi prorogari petiisset, prima Iulii an­ni sequentis fuit illi constituta ; qua quia non comparuit, contumaciae tandem damnatus est." CCVII. An. Ch. 1339. Comes Paulus , /udex Curiae Regiae , su­per concambio inter Samuelem de Chabanka , et Tho­mam t rajuodam Iransil. facto testimoniales edit. Nos Comes Paulus, Iudex Curiae Excellentis­simi , ac Magnifici Principis Domini Caroli Dei gratia illustris Regis Hungariae, memoriae com­mendamus significantes tenore praesentium qui­bus expedit vniuersis, quod Magnifico viro Tho­ma Vayvoda Transyluano , et Comite de Zonuk ab vna, et Magistro Emerico filio Pauli fily Com­poldi, Capellano de Gyiik parte ab altera coram nobis propriis in eorum personis constitutis pro­positum exstitit per eosdem conuenienter, et rela-

Next

/
Thumbnails
Contents