Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
in octauis festi beati Ioannis Baptistae praenotati. boulch anno Domini 1339, Ex originali. CCIV. An. Ch. 1339. Simeonis A. Diaconi de Lipto super fundatione Ecclesiae S. Elisabeth in Lubeta testimaniales. Nos Simon, Rector Ecclesiae B. Virginis Mariae, Archidiaconus de Liptou , memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit, vniuersis: Quod Comes Stephanus, filius Kunch, vna cum Martino Blasio, ac Ladislao, filiissuis, ad nostram personaliter accedens presentiam, quamdam particulam terrae de possessione sua haereditaria T. vocata, certis metis et limitibus distinctam, vndique et separatam ? circa et in circuitu Ecclesiae B. Elisabeth per eumdem Comitem Stephanum aedificatae adiacentem, ne Presbiter in eadem Deofainulando vsu corporali, et sustentatione temporali propter paucitatem Parochianorum destitueretur, ipsaque sancta Ecclesia diuinis cultibus priuaretur, tam ad remedium animae suae, quam etiam ad salubre iussum venerabilis in Christo Patris nostri Chanadini, Dei gratia Archiepiscopi Strigon. Ecclesiae tempore, et ex eius gratia ac permissione gratuita ipsa eadem Ecclesia Sanctae B. Elisabeth cum loco iure Ecclesiastico consecrato decenti et congruo exstitit fundata ; ipsi Ecclesiae Sanctae Elisabeth, et per consequens Presbitero in eadem Deo faniulanti confessusest, vocis viuae oraculo, dedisse, donasse, et contulisse perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam contradictione qualibet non obstante. Cuius quidem Ecclesiae melae hoc ordi-