Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

cc. ui. Chs 1339. CapiLulum Vesprimien. Jilios Boxa de Egude, in redemtionem homagii M. Stephano de Kutus 27. rnarcis possessionem suam Gymiilchen Com. Simigh. vendidisse fidem facit. Nos Capitulum Ecclesiae Wesprimiensis , me­moriae commendantes significamus, quibus expe­dit, tenore praesentium vniuersis: Quod Nicolao et Dominico, filiis Boxa de Egude , ab vna parte ; item Magistro Stepliano , filio Andree de Kutus, Comite Vduornicorum domini nostri regis ex al­tera; coram nobis personaliter constitutis, per e­osdem filios Eoxa, relatum extitit, et confessum ministerio viue vocis : quod quia ipse Magister Stephanus tviginti sex marcas, quamlibet marcam cum quadraginta octo grossis computando, Lau­rencio, filio Nicolai, et Dionysio, filio Martini de Kuchk, pro morte et homicidio Nicoiai fratris praedicti Laurentii, pro ipsis in praesentibus ocla­uis beati Georgii Martyris persoluit coram nobis, et vnam marcam compoti Symigiensis , eundem Magistrum Stephanum ipsis pro expensa dedisse et persoluisse , asseruerunt; ob hoc ipsi quamdam possessionem eorum Gymulchen vocatam, in Co­mitatu Symigiensi existentem, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis eidem Magistro Stephano , ac suis haeredibus et successoribus ven­didissent, et coram nobis vendiderunt perpetuo et irreuocabiliter possidendam et habendam. Assu­mentes et obligantes se eumdem Magistrum Ste­phanum in dominio eiusdem possessionis contra quoslibet conseruare, et ab omnibus importunita­tibus vbique expedire; eo tamen conditionis mo­deramine per praesentes interiecto et assumpto: Tom. VIII. Vol. IV. 26

Next

/
Thumbnails
Contents