Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
tnnc a recto deuii iustitiae inter sese diuiserant el tenebant, ductus fuisses , consjticiens te in recuperatione dicti regni et eiusregimine assequendo auxilii diuini succursu, eiusque suffragante gralia indigere; cum ob hoc, tum etiam vt ipsorum magnatum tunc temporis tibi parere non curantium, astutias et insidias sine tuo periculo personali euadere posses, diuersis temporibus et vicibus Deo viuo et vero, ac beatissimae Virgini Mariae, Genitricis suae, ipsiusque sanctis vota emisisti deuota, de dicendis oratione dominica et angelica salutatione ad dictam virginem, ac legendo Antiphonam Salue regina: quae quidem oratio et salutalio certis diebus ad ducentenum iam numerum peruenerunt, certis etiam lectionibus de eadem antiphona adiunctis eisdem; vnde cum ex repetitione frequenti seu quotidiana orationis, salutationis, lectionis y antiphonae , aliarumque lectionum praefatorum instantia in consiliis et negotiis eiusdem regni ? ac terrarum tuarum, ac alias in eorum regimine atque iustitia ministranda impediaris multipliciter ac etiam occuperis; nobis deuote acliumiliter supplicasti, vt vota huiusmodi cominutare , teque super eis alleuiare iuxta circumspectionis apostolicae prouidentiam dignaremur; quamuis igitur feruentibus studiis amplectamur opera pietatis; ea tamen cuin sunt nimium onerosa, de ratione et potestate nobis coelitus elargita , in alia etiam pia impendia possumus commutare. Quare tuis deuotis supplicationibus inclinati, frequentiam et quotidianam instantiam huiusmodi orationum praefatarum diclis diebus ad quindenum restringimus nuinerum ; et etiam limitamus, et ab vlteriori et mimerosiori earum obsequio diuturno vel nocturno