Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
uis festi Aseensionis Domini nunc venturis faciendarum, partes luas pro ipsis Dominabus in iustis processibus interponere debeas. Aliud, sicut nostram gratiam caram habere vis , non facturus. Datum in Damas , in loco venationis nostrae, feria secunda , proxima post festum Beatorum Philippi et Iacobi Apostolorum. An. Dom. MCCCXXXIX. Est lioc instrumentum signatum sigillo anuulari in quo visitur Jitera K. in medio. Kaprinai Tomo 1. nro LXIIJ. pag. 102. sub B. Koller Hist. Ep. Quinqueeccl. T. II. pag. 471. exliifouit mancum. CLXXXIX. An. Ch. 1339. Idem Carolus Thomae ac Petri , fdiorum Petri Alagni, merita possessionibus loannis litterati infidelis de Syrmia dicti , collatis remuneratur. Nos Karolus, Dei gratia, Rex Hungariae', significamus tenore praesentium , quibus expedit vniuersis, quod cum nos praeclaris seruitiorum meritis Magistrorum Thomae et Petri filiorum Petri Magni "exigentibus, vniuersas possessiones , villas, — — fundo et vineis, quae olim Ioannis Litterati, Curiae nostrae Notarii, dicti de Syrmia, quocunque iuris, et proprietariis titulo exstarent, et ad eum pertinebant, quouis nomine vocatas, specialiter Sjroth, Zazolt — — ac partem in Kevezur, item Patkandy, Pimuch Syol, et aliam Syol, Lysva, et Liisva et Ilysvinth vocalas, el quoddam fenetum in Comitatu Syrmiensi existentes; eo quod idem loannes in tantam, et Regno nostro inauditam , ac nunquam ternporibus factarn prorupit audaciam, et infidelitatis praesumtionem temerariam , vt dum nos quandam possessionem nostram Syolyum vocatam, quia