Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
In his autem omnibus libei tatibus per nos concessis more dictorum hospitum nostrorum de Lipche eosdem volumus gratulari. Metae aulem dictorum hospitum nostrorum de Rosemberg, vt ex relatione Magistri Thomae, filii Pelri Castellani de Chokakeo et Comitis Liptouiensis intelleximus, hoc modo distinguuntur. Quod prima meta incipit etc, Datum in Lipche, in prouincia Zoliensi habita. Feria III. proxima post festum B. Martini confessoris. Anno Domini MCCCXC. (XL)." Litterae liae in forrna priuilegii sunt transcriptae Anno 1340. Erronee proin datae legunturt 1390. vel ad annum 1339. vel 1340. refcrendae. Ex archiuo Thurocziensi eruit Gool. Keler. Anal. Tom. IV. p. 497. CLXXXVII. A. Ch. 1339. Idem Carolus super protestatione Episcopi Transilu. intuitu particulae terrae BardthpiispdLi testimoniales dat. Nos Carolus, Dei gratia, Rex Hungariae etc* memoriae commendamus, quod discretus vir Magister Georgius, Canonicus Ecclesiae Transiluanae, vice et nomine Domini Andreae Episcopi eiusdem Ecclesiae, ad nostrae Serenitatis accedens praesentiam , dixit nobis protestando: quod Petrus et Chaak, filii Michaelis , filii Barch, super quadam particuJa terrae, intra metas possessionis praedictae Ecclesiae Transiluanae, Baratpispuki vocatae, in Comitatu Bichoriensi existentis, quamdam villam Selend vocatam, congregassent, in praeiudicium dictae Ecclesiae Transiluanae, et Domini Episcopi Andreae eiusdem Ecclesiae praenotatac, super qua villa seu possessione cum Magnifico viro Comite Paulo, Iudice Curiae nostrae, iidem filii Mi-