Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

yniuersis: Quod licet vir Magnificus Vilhelmus Drugeth Palatinus, et Iudex Cumanorum, dilectus noster et fidelis, interueniente et obtento nostro consensu, quasdam duas rotas molendini in supe­riori Capite, seu ortu aquae calidae^ inter alias rotas et molendina eiusdem fluuii vsque Danubium positas et constructa citra ecclesiam Sancti Sjjiri­tus existentibus habitas, nomine iuris castri V e­t e r i s 13 u d e n s i s capitulando rehabere procura­uit et. voluerit, tamen quia per exhibilionem qua­rumdein litterarum nostrarum patentium primario et antiquiori sigillo nostro confectarum informaba­mur, nos quemdam vacuum fundum molendini Hevezfeo vulgaritei" nuncupatum, ad villam San­cti Iacobi spectantem , in quo nunc praedielae duae domus sunt situatae, Nicolao lilio Vjen et Vilingo ciuibus castri, ac Renaldo filio Kunck, molendinario de suburbio Budensi, perpetuo de­disse et locasse sub certo conuentionis numero et censu annuali. Itaque media pars — — —JNico­lao Yjen et Vilingo, residua vero pars pretacto Reraldo cedere debet. Et quamquam ipsae lilterae nostrae propter eius vigoris carenliam sigilli scili­cet nostri , in eadem impressi, proprietalem et an­tiquitatem , quod nos per medium secari dudum in antea feceramus, ex toto morlificatae fuerint, et viribus destitulae; attamen constantibus fideli­tatibus, et sinceris complacentiis, imo ct obsequio­sis meritis Coinitis Lorandi, Iurati ciuis Budensis, fidelis et familiaris nostri, perspicue circumspe­ctis, quibus eumdem ab eo tempore, quo istijd regnum ratione geniturae nobis debitum , intraui­mus, suprema cum diligentia et incessahili cura personam etiam suam fortuitis casibus submittens

Next

/
Thumbnails
Contents