Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
marcarum iudiciis de eadem mensura regali mensurare ac aestimare, ac dicto Aegidio statuere voluissent, Petrus seruiens Comitis Nicolai de Peren pro eodem, et Parabuk proximus Thomae, iilii Tyba etiam pro eodem , ipsi statutioni et aestimationi contradixissent, propter quod ydem Nobiles de Trochan ipsam statutionem absque contradictione facere nequiuissent, et sic poenam duppli dictarum quatuor marcarum incurrissent, vt ex serie litterarum ipsius Capituli Agriensis nobis rescriptarum patuerat euidenter. Vnde quia secundum regni ab antiquo approbatam consuetudinem tres tantum termini et non plures ad iustrumentorum seu litterarum exhibitiones per Iustitiarios et regni Hungariae Iudices [debent deputari, praedictis autem Nobilibus de Trochan non solum tres, imo sex termini praenumerati ex superabundanti misericordia iudiciariae potestatis per nos exstiterant deputati, ipsique in nullo ipsorum terminorum praeallegatas litteras ipsorum , animo rebellioni^ indurato curarant coram nobis exhibere, et sic se compluribus iudiciorum grauaminibus subiici non forinidantes, nec pro iisdem iudiciis possessionem, vt erat assumptum, absque omni contradictione dare potuerant, et vltimo in prosecutione causae ipsorum in nostro iudiciario conspectu comparentes, nobis finalem decisionem ipsius causae pro maiori iustitia facienda ad tertiam diem prorogantibus, subterfugii cautelam quaeritantes , ipsi tertio die ad habendam ipsius causae finalem decisionem non curarant corain nobis comparere ; per praedictum Albertum procuratorem eiusdem Aegidy duodecim diebus continuis coram nobis exspectati , vt in litteris nostris iudicialibus ad hoc