Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
nius, vtilius, et fructuosius valeatis implere, quo maiori fueritis auctoritate suffulti, proponendi, vbi quandoquoties, ac quibusuis in eisdem partibus, pro eiusdem corroboratione, et dilatatione expediens videritis, verbum Dei, et constitutis ibidem , 11011 obstante^ si aliqui maiori excommunicatione ligati fuerint, in verbo, oflicio, et cibo, aliisque honestis et licitis communicandi secure ipsis partibus, nec non illos, qui sedis Apostolicae magisterio non intendunt, ad eam recipiendi, baptizandi, et ouili lidelium aggregandi, vt per regenerationis graliam de longinguo ad suum reuertentes authorem, liberi efficiantur ex seruis,de extraneis prouehantur in filios, et ex corruptibili carne nati Dei spiritu renascantur, et obtineant per gratiam, quod non obtinent per naturam. Rursus et in locis partium praedictarum, in quibus vos hospitari, vel residentiam facere contingit,missas, diuina officia , seruata tamen honestate debita celebrandi, ac ibidem fidelium confessiones audiendi, et iniungendi eisdem poenitentias salutares. In ecclesiarum quoque partium praedictarum dedicationibus, et Sanctorum, quorum Altaria in Ecclesiis ipsis fuerint, festiuitatibus, seu cum vos continget proponere in supradictis partibus verbum Dei, absentibus tamen Patriarchis, Episcopis, omnibus fidelibus, tunc ibidem praesentibus, vere poenitentibus , et confessis 40. dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxandi vobis et aliis ordinis vestri fratribus, in sacerdotio constitutis, qui vobiscum profiscentur ad partes praedictas, ac vestrum et ipsorum singulis plenam concediinus tenore praesentium facultatem. Praeterea volumus, et concedimus, quod fratres eius ordinis proficis-