Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

oramus , et orabimus humiliter nc deuote. Porro cum tua sublimitas affectu sincero, sicut credimus, nobis amicitias offerens , et illas a nobis postulans, petieris, quod tui ad nos y et nostri ad te nuncii semper iis destinentur, scire Mugnitudinem tuam volumus, quod Iiaec nobis placibilia sunt et acce­pta, et nuncios tuos, quandocunque ad nos trans­missi venerint, recipiemus fauorabiliter et laetan­ter; nostros vero JNuncios, seu legatos ad tuam praesentiam et partes illas mittere disponimus,qui te de nostra beneuolentia et aliis, quae tuae salu­tem animae respiciunt, plenius informabunt. Quae­sumus igitur, vt eosdem nuncios nostros, cum ad te venerint, placide suscipias, et sic patienter au­dias 7 vt benigne , quod spargenda in agro cordis tui vitae semina fructus producant vberes, quo­rum dulcedinem tandem, connumeratus inter re­demptos pretioso Christi sanguine, in coelesti de­gustes patria, et eis aeternaliter satieris. Dalum Auenione Idibus Iunii Anno IV. AVndding ad an. 1338. Eodem tenore seripsit etiam ad Principes Alanorum. CLVI. An. Ch. 1338. Gregovium Hungaruui ad Tartaros adJi~ dem Christianam conuertendos ablegat. Dilectis filiis Nicolao Boneti, Sacrae Theo!o­giae Professori y Nicolao de Molano, Ioanni de Florentia , et G r e g o r i o d e H u n g a r i a , ordi­nis fratrum Minorum. Votis zelantes feruentibus in terris Tartarorum et aliis circumsitis regionibus orientis , in quibus multorum hominum corda, sit benedictus Dominus, a quo manant omnium charismata gratiarum, illustrare dignatus est, fu-

Next

/
Thumbnails
Contents