Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

ofTensam , similia irrogentur, ex quibus si vera sint, regem regum, et Dominum vltionum, contra te et domum tuam grauiter prouocari, dubium non existat; nos praemissa, si veritate nitantur, quae in tuae salutis periculum, et famae dispendium redundare noscuntur, salua conscientia nequeuntes coniuentibus oculis pertransire, quin ilia ponen­tes ante oculos mentis tuae prout ad apostolicae seruitutis spectat officium paternis obiurgationibus arguere studeamus, serenitatem tuam etc. (Mixtis precibus imperiis monet, vt immuuitate ecclesia­stica in pristinum statum vindicata, diuinam be­neuolentiam, quam illatis illis damnis atque iniu­riis a se abalienauerat, conciiiet.) Datum Auinio­XII. kal. Octobris. Anno IV. Apud Raynald ad li. annum nro. XXIV. CLV. An, Ch. 1338. ldem Bcnedictus Imperatori Tartarorum pro Alanis Christicolis rescribit. Magnifico Principi, Imperatori Imperatorum Omnium Tartarorum Illustri, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro. Celsitudinis tuae nuncios, ad nostram nunc praesentiam venien­tes, vultu sereno, et laeta mente recepimus, eos­que fauorabiliter audiuimus, et benigne. Sane, quia tam ex iis,quae proposuerunt ipsi nuncii,co­ram nobis, per fidelem Interpretem ad hoc adhi­bitum, intellecta, quam ex tenore litterarum tuae magnificentiae nobis exhibitarum per ipsos, perce­pirmis et collegimus manifeste , quod tu ad san­ctam romanam, Catholicam, et Apostolicam Eccle­siam, nostro commissam regimini, et ad nos, qui licet immeriti, locum Dei tenemus in terris, de-

Next

/
Thumbnails
Contents