Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

CLI. A. Ch. 1338. Benedictus PP. XII. Ladislaum Quinque­ecclesiensem Episcopujn ah ajfectata Sede metropoli­tana Coloc. iustificat. Benedictus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, cliarissimo in Cliristo filio, Carolo regi Vngarie illustri, salutem etc. Ex tuarum serie litterarum, quas nuper nobis tua serenitas destinauit, accepi­mus ad aaditum regium peruenisse, quod venera­bilis frater noster, Ladislaus Episcopus Quinque­ecclesiensis se procumbat apud sedem Apostolicam in Colocensem Archiepiscopum promoueri; mul­tis causis rationalibus , vt prima facie videbatur, in eisdem litteris suis insertis, propter quas eius promotio ad diclam ecclesiam non solum suspecta, sed periculosa tibi et regno tuo etiam redderetur. Quare Celsitudinem tuam, quam speciali dilectio­ne prosequimur, reddere cupimus certiorem, quod idem Episcopus promotioni de se faciende ad di­Ctam Ecclesiam Colocensem nunquam apud nos in­stitit, nec insistit, nec pro ipso de tali materia audiuimus vnquam loqui, et ideo super tali facto de corde tuo cuiuslibet suspicionis dubitatione sub­lata y contraria referentibus fidem aliquam non impendas, pro firmo sciturus, quod nos personam tuam, et statum pacificum regni tui cupimus sem­per de bono in melius prosperari. Datum Auinio­ne X. kal. Nouembris. Pontific. nostri anno IV. < £ E reg. anni IV. epist. 363. Koller Epp. Quinque Tomo II. pag. 470,

Next

/
Thumbnails
Contents