Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
priis et expensis. Hoc etiam non pretermittendo : quod super premisse possessionarie porcionis et vtilitatum eiusdem vendicione, iuxta seriem presencium litterarum nostrarum, sine diminucione et augmento, Venerabilium Ecclesiarum Strigoniensis, Albensis et Iauriensis Capituli , non obstante absencia eiusdem Iohannis, iily Iwanka, eidem Comiti Paulo, et Msgistro Laurencio, ac si idem Iohannes personaliter comparuisset , et singula premissorum in eorum presencia proprio ore fassus extitisset, exhibitis presentibus litteris nostris, litteras eorum priuilegiaies dare et emanari facere tenerentur, vt idem Iohannes omnia premissa vltronea voluit voluntate; promittentes igitur, vt dum presentes nobis reportate fuerint, in formam priuilegii nostri redigi faciemus. Datum in Wyssegrad in crastino festi Epiphaniarum Domini. Anno eiusdem Millesimo, trecentesimo , trigesimo octauo. Nos igitur predictas litteras nostras patentes non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, sed in omni iuris tramite emanatas fore agnoscentes, in formam presentis priuilegii nostri redigi fecimus ad cautelam firmiorem. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam, presentes litteras nostras eisdem Comiti Paulo, et Magistro Laurencio concessirnus priuilegiales, pendentis sigilii nostri autentici dupplicis munimine roboratas. Datum in Wissegrad per manus venerabilis in Christo Patris, Domini Mesconis, Dei gratia Episcopi Wesprimiensis, aule nostre Cancellary , p r o x i m i n o s t r i. Anno Domini M. CCC. tricesimo octauo , quarto idus mensis february." L. S. Ex archiuo Imp. Viennen.