Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

tum in Kuclien prope fluuium Obona in quindenis Natiuitatis Virginis Gloriosae. Anno Domini M. CCCXXXVIII. Originales in Cymelio Episcopatus Quinqueeccles. CXLVII. A. Ch. 1338. ldem Carolus , quod Leuhus de Beer pisci­nas suas cum terris ad illas spectantibus , perceptis quinque marcis , Episcopo JVesprimiensi restituerit , testatur. Nos Carolus, Dei gratia, rex Hungariae, me­moriae commendantes significamus , quibus expe­dit, tenore praesentium vniuersis: Quod Leukus, filius Stephani, fily Prothasy de Beer, de —Ba­ad, ad nostram personaliter accedens praesentiam, confessus extitit ministerio viuae vocis, quod ipse cognoscens quasdam piscinas episcopales Ecclesiae Wesprimiensis, Zerem, Karamoch, Dabra, Agas­toow, et Kokocs nuncupatas cum particula terrae ad ipsas piscinas in villa Azzunfalua ptis , in Co­mitatu de Budrogh existentis , quibus quidem pi­scinis ab oriente et septemtrione Nobiles de Che­bez, ab occidentali parte vero possessio Abbatis de Varad, a meridie autem possessiones Ioannis, fily Ioachun Bani, et Praepositi de Tetyl vicinarentur; quae per Venerabilem quondam in Christo Patrem, Dominum Benedictum, gratiam per eandem, Epi­scopum dictae Ecclesiae Veszpremiensis, propter maximam loci distanciam a Wespremio in con­cambium quarumdam terrarum , ipsi Ecclesiae Wesprem. vicinarum, et magis vtilium, et vnius sessionis cum domibus et aedificiis, ac vnius vine­ae in terra Poloznuk, ab Iwanno Magno, filio Si­monis de Vamus, mediantibus priuilegiis Capitu-

Next

/
Thumbnails
Contents