Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
mus et fidelitati Vestrae praecipiendo mandamus, quatenus vna cum Iohanne, Noog dicto, de genex-e Thekele, vel Detrico, filio Hanos, aut Zeuros, fratre suo de Stephkfalua aliis absentibus, liomine nostro, vestrum idoneum transmittalis testimonium, qui — statuat ipsa ceutum loca sessionalia, seu mansiones iobbagyonum praefato Magistro Bartholomaeo perpetuo possidendas. Datum inWissegrad in Dominica Inuocauit. Anno Millesimo, trecentesimo, trigesimo octauo." Apud Wagner Dipl. Saros. p. 555. CXLV. yln. Ch. 1338. Idem Carolus Stepliano de Nagy-Semjen , fideli suo Iuueni , possessionem Iiechege donat. Nos Carolus, Dei gratia, Rex Hungariae, memoriae commendamus, tenore praesentium, et significamus , quibus expedit vniuersis: quod Stephanus, filius Stephani de NogSemyen, dilectus et fidelis aulae nostrae Iuuenis, suo, Nicolai, et Ioannis, filii Petri de Chenger fratrum suorum nominibus, ad Serenitatis nostrae accedens praesentiam, suarumque fidelitatum seruitia nostrae impensa Maieslati proponens et declarans, quandam possessionem R e c h e g e vocatam, castrensem in comitatu Zathmariensi existentem, quondam Petri et Ioannis, filiorum Dominici, hominum castrensium, sine haerede decedentium, et sic nostrae collationi de iure pertinentem, pro suis fidelibus seruitiis a Nobis sibi et dictis fratribus suis dari et conferri perpetuo , postulauit. Nos igitur secundum quod regiae magnitudinis nostrae expostulat et requirit officium, vt vnicuiusque merita animo metiamur pietalis, el his, quos opera suae