Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
parte Boemorum fixlt metas vsque fluuium Morva, sub tali conditione, vt Dux annuatim tributa persolueret Duci Ilungariae; et eodem modo ex parte Polonorum vsque ad montem Tatur; sicut primo fecerat regni metam Borsu } filius Bunger." Hist. Duc. Iiung. edit. Schwandtner. Cap. LVII. Ita ille; Scriptores praefati aliter. Quae Notarii Regis Belae fidei sufiragentur, videamus. I. E x p a r t e T h e u t o n i c o r u m : Regionem, quae a fluuio Anaso (Ens) vsque montis Commageni (Cetii, Kahlenberg) iuga, per apertos inter Kamp , ac Mark campos, in australi Danubii ripa, procurrit, diu Hunniam, Auaria m veterem, item Bauariorum atque Marahanensium confinium dictam, a pluribus administratam aeao Imperantium Carolingicorum Comitibus, Hungari crebris incursionibus lassatam, An. 907. monumentorum testimonio occuparunt : „Anno 907. Baiovariorum omnis exercitus ab Hungaris occiditur; et Liupuld, Dux eorum, Comites, atque Episcopi quam plurimi, illorumque superstitiosa superbia crudeliter occisa est." Annal Alemann. Cf. etiam Chron. S. Emeran. Cont. Regin. Chron. Salisburg. etc. „Primo mortis huius (Arnolfi Regis), natique eius ordinationis anno, per- • magno collecto exercitu (Hungari) Marauanorum gentem, quain virtutis eorum adminiculo Rex Arnulfus subdiderat , sibi vendicant ; Bojoariorum i etiam fines occupant , castra diruunt, Ecclesias consumunt; populos iugulant etc. Luilprand 1. II. C. I. Ludouicus infans, Rex Germaniae, Burchardo, Passauiensi Episcopo, ad compensandum damnum, perllungaros potissimae Dioecesis eius parti illatum, Dettingam confert. XVII Ituiii 907.