Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
cipes et Vasalll, Ciuitates, Castra ; et liomines inemorati regis Botemiae, Marchionis, et fratris eiusdem praedicti, se nobis, aut nostris haeredibus regnum Poloniae tunc habentibus, subiicere vellent, et appeterent eorum propria voluntate, hos in Vasallos et homines nostros acceptare, et recipere non debebimus, nec quidquam cum eisdem disponendo quoquo modo in eorumdem regis Boliemiae, ipsius Marchionis, ac fratris sui praeiudicium et grauainen; hoc specialiter adiecto, quod nos nostrique haeredes , nulli penitus Principum, seu hominum, cuiuscunque condicionis existant, nostrum impendemus, seu exhibebimus auxilium, qui praedictos Duces, Principes et Vasallos , Patronos ipsius Marchionis, et fratris sui, ab ipsis, et eorum potestate alienare quomodolibet attentarent, imo ipsos Dominum regem Bohemiae, Marchionem et suum fratrem in iuribus in dictis Ducibus, Principibus, et Vasallis, ipsis competentibus fauorabiliter prosequemur. Haec igitur omnia et singula , et quodlibet praemissorum, prout de verbo ad verbum praesentibus sunt inserta , sub virtute prius praestiti iuramenti ad sancta Dei euangelia attendere, et custodire promittimus, et firmiter ac inuiolabiliter obseruare. In cuius rei gestae memoriam, nostrum sigillum praesentibus duximus appendendum. Datum — — in Wissegrad, Dominica inuocauit , anno Domini MCCCXXXVIII. Goldastus in appendice docuinentorum loco citato, pag, 43 - 4.