Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

nitum, Marchionem Morauiae, haeredes suos ah vna, et nos nostrosque filios parte ex altera , pro Domino Ludouico nostro primogenito, et eius per­sona nunc inito et firmato, exaltationem, et aug­mentum honoris ipsius Domini Caroli Marchionis haeredumque suorum , vt nostrum commodum proprium, id est, e conuerso ipse nostrum, et haeredum nostrorum, similiter vt suum proprium merito reputemus, quia nobis y nostrisque haere­dibus bona , et sincera fide promisit, sub virtute, ad sancla Dei Euangelia per eum praestiti iura­inenti, quod si quandoque magnificum Principem, Dominum Casimirum regem Poloniae absque hae­redibus masculis — — cedere contigerit ab hac vita, quod tunc pro suis viribus omnibus, et pos­se, nobis regi Hungariae , nostrisque haeredibus suum exhibebit, et praestabit auxilium et iuua­rnen, vt nos, nostrique haeredes ipsum regnum Poloniae, ex eo nobis debitum , seu debendum y suo adiuti subsidio assequamur, vt nostram deue­niat in potestatem, ac pleno iure nostro vel hae­redum nostrorum regnuin sit subiectum. Et quia etiam sub eodem praestito iuramento nobis pro­misit, quod si ad cessionem praedicti Doinini Ca­simiri absque haerede ante consummationem ma­trimonii inter Dominum Ludouicum, noslrum pri­mogenitum praefatum, et praecellentem virginem Dominam Margaritam filiam suam de nouo firma­ti, fieri contingat, non minus ad praemissa obti­nenda suum posse exponet, quibus iam ipsumma­trimonium esset consumatum. Nos e conuerso pro nobis, nostrisque filiis, et haeredibus memoratis , sub virtute per nos sibi praestiti iuramenti similiter promiltimus, et siu-

Next

/
Thumbnails
Contents